Vivere sub meta lex precipit atque propheta.
Est velut unda maris vox, gloria, laus popularis.
Omina sunt hominum tenui pendentia filo. (Ovidius, Ex Ponto 4, 3, 35)
Qui differt penas, peccandi laxat habenas.
Nil fieri stulte credit, qui peccat inulte.
Discit enim citius meminitque libentius illud, (Horatius, Ep. 2, 2, 262)
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur. (Horatius, Ep. 2, 2, 263)