Superbi Paridis leve iudicium,
Helene species amata nimium
fit casus Troïe deponens Ilium.
Hinc dolens Eneas querit diffugium,
ascendit dubios labores navium,
venit Carthaginem, Didonis solium.
Hunc regno suscipit Dido Sidonia,
et plus quam decuit amore saucia
moras non patitur iungi connubia.
O Amor improbe, sic vincis omnia,
sic tuis viribus redduntur mollia,
et morti proxima sunt tua gaudia!
Eneas igitur egre corripitur
et in Italiam ire precipitur.
quod amans audiens Dido concutitur:
«Enea domine, quid est, quod audio?
Didonem miseram dabis exitio?
quam dura premia pro beneficio!
Nudum exceperam, egentem omnium;
deos offenderat nostrum conubium.
quid agam, nescio; mors est consilium.
Anna, quid audio, soror dulcissima?
iam volant carbasa ora finitima.
abrumpe miseram lucem asperrima!»
† Dido nobilis spreta relinquitur
atque Lavinie thalamus queritur,
et Anna propere pro maga mittitur.
«O ensis perfidi, fortiter ilia
mea pertransiens deme suspiria!»
amantes miseri, timete talia!