In me conspicere potes tempus anni
quo folia sive flava, sive pauca, sive nulla
e ramis frigore fremebundis pendentia,
deserta dirutaque saepta, ubi parum antea aves canebant.
In me conspicis crepusculum illius diei
qui in occidente evanescit post solis occasum
quemque paulatim abducet atra nox
imago mortis quae omnia in requie concludet.
In me conspicis ruborem illius ignis
qui super cineres iuventutis suae moratur
sicut lectus mortualis in quo periendum est,
cum assumptus erit ab hoc quo nutriebatur
Haec conspicis quibus amor tuus fortior fit
ut haec melius ames quae tibi haud longe abhinc relinquenda erunt.