Absque volitantibus capillis eius,
valde difficile
abhinc mihi esset
unde venti flent scire.
In ea omnia bona sunt: nihil reiciendum est.
Oportet cuncta ad insulam desolatam deferre.
Miror quomodo supersim
absque genis eius,
quae mihi pulchras melas praebent
quotidie renovatas.
In ea omnia...
Absque sinu eius, caput meum
pulvino privum
in terra poneretur,
quod sanitati summe nocet.
In ea omnia...
Absque firmis coxis eius
quomodo faciam cras,
si librationem amittam,
ad manus meas fulciendas?
In ea omnia...
Pretiosa mille
insuper habet.
Me tamen pudet
totum corpus eius exhibere.
In ea omnia...
Illecebrarum amicae meae
non paucas omitto.
Lectiones anatomiae
alibi vobis quaeretis.
In ea omnia...
Praeterea, hoc vitio ei est,
ossibus suis curat,
neque unquam sineret
in frusta concidi.
In ea omnia...
Superba tantillum est
offensisque satis facile tacta,
itaque integra debet
aut accipi, aut relinqui.
In ea omnia...