Demissiori voce loquere
ne quis nos forte audiat.
Paratus non est mundus ad tenera verba,
nobis paratus non est mundus:
nude diceret
nos insanos esse.
Demissiori voce loquere, amplius loquere tamen
de effrenato amore, de potenti amore.
Submissiori voce loquere
ne quis nos forte deprehendat.
Ad imum scis
nunquam eum accepturum esse
quod in cordibus nostris ego hoc inveni
quod mundus nobis dare nolebat.
Demissiori voce loquere, amplius loquere tamen
de effrenato amore, de potenti amore.
Demissiori voce loquere
ne quis nos forte audiat.
Ad imum scis
nihil nobis sperandum esse
ex iis qui carmina scripserunt
quae "Te amo" carent,
in quibus amor rationi consonat.