Quid sit malum tuum, Orpheu, scio
maerorem tuum notum mihi est, secretum tuum novi.
Mundus, Orpheu, saltatio tantum est,
ubi vox tua abhinc iam sola manet,
quamquam nil nisi amorem canis,
amorem qui tibi arridit teque illuminat.
Eheu! somnia orationesque pulchrae tuae
inferno in quo dies nostros degimus aptae non sunt.
Quid sit malum tuum, Orpheu, scio
Fatum tuum novi, gaudia tua, carmina tua.
Tibi, Orpheu, aemulus est mundus
qui meliorem tui partem hodie spernit.
Pristinas delicias obliviscere,
periculosa "te amo" tua obliviscere:
iam tempus eorum non est quia leges aliae
in cordibus nostris amore fideque privis dominantur.
Te decet, Orpheu, lacrimas celare
nosseque ubi sint arma tua
in hoc insulso mundo.
Tibi forti secundae erit choream inire
recipique, ut opinor,
ut saltationis particeps fias.
Si sanatus arrides, Orpheu,
hoc fit quia nihil remansit
somnii quod olim meum fuit.