1a. O virga ac diadema purpure regis
que es in clausura tua sicut lorica:
1b. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine
quam Adam omne genus humanum produceret.
2a. Ave, ave, de tuo ventre alia vita processit
qua Adam filios suos denudaverat.
2b. O flos, tu non germinasti de rore
nec de guttis pluvie
nec aer desuper te volavit sed divina
claritas in nobilissima virga te produxit.
3a. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die
creature sue previderat.
3b. Et te Verbo suo auream materiam,
o laudabilis Virgo, fecit.
4a. O quam magnum est in viribus suis latus viri,
de quo Deus formam mulieris produxit,
quam fecit speculum
omnis ornamenti sui et amplexionem
omnis creature sue.
4b. Inde concinunt celestia organa et miratur
omnis terra, o laudabilis Maria,
quia Deus te valde amavit.
5a. O quam valde plangendum et lugendum
est quod tristicia in crimine
per consilium serpentis in mulierem fluxit.
5b. Nam ipsa mulier, quam Deus matrem omnium
posuit, viscera sua
cum vulneribus ignorantie decerpsit, et plenum dolorem
generi suo protulit.
6a. Sed, o aurora, de ventre tuo novus sol processit,
qui omnia crimina Eve abstersit
et maiorem benedictionem per te protulit
quam Eva hominibus nocuisset.
6b. Unde, o Salvatrix, que novum lumen humano generi
protulisti: collige membra Filii tui
ad celestem armoniam.