O magne Pater,
in magna necessitate sumus.
Nunc igitur obsecramus,
obsecramus te
per Verbum tuum
per quod nos constituisti
plenos quibus indigemus.
Nunc placeat tibi, Pater,
quia te decet, ut aspicias in nos
per adiutorium tuum,
ut non deficiamus,
et ne nomen tuum
in nobis obscuretur,
et per ipsum nomen tuum
dignare nos adiuvare.