O felix apparicio,
cum in amico Dei Ruperto
flamma vite choruscavit,
ita quod caritas Dei
in corde eius fluxit,
timorem Domini amplectens.
Unde etiam agnitio eius
in supernis civibus floruit.
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio
et nunc et semper
et in secula seculorum.
Amen.