Scīlicet, perspicuumst (quid?)
quā sit farīnā rēs (quā est?):
Cupīdō nesciōs adoritur
restatque dē asse bēs! (Prō!)
Lymphant crepuscula omnīs
tam lēniter locōs
et tot profūsīs dulcēdinibus
manet ruīna nōs!
Both: Nocte amīcā amantibus,
vidēsne, in omnīs rēs
concordiā quā tandem ūnanimā
īnfunditur quiēs?
Simba: Quīnam nārrandō fīet,
ut rēs aperta sit?
quae, vēra sī dē mē illī... Fugiet,
simul mē audīverit.
Nala: Tacēre nesciōquid
eum jubet metus.
Quīn esse vult, quem inesse videō
rēgem medullitus?
Both: Nocte amīcā amantibus,
vidēsne, in omnīs rēs
concordiā quā tandem ūnanimā
īnfunditur quiēs?
Both: Nocte amīcā amantibus,
nē longius spectēs,
lābimur per noctis dubia.
Ēn, hīc sunt: hīc amēs.
Hīs nox sī amīca amantibus,
rēs aperta fit.
Lūsūs nostrōs prō | āctīs habeās!
Quid plūra? Jam perīt