Anna: nive signa nos fingamus?
aut hominis effigiem
ei soror adempta mihi
amor ubi est? quo laeter sine te?
tanta enim concordia fracta est uno die
te oro, dic mihi qua re
nive signa statuamus, pignora tandem capiamus
Elissa: abi a me, Anna.
Anna: tum vale.
Rex Arendelle: manicae iuvabunt. viden'?
comprime.
Elissa: reconde.
Rex Arendelle&Elissa: dissimula.
Anna: nive signa statuamus
aut aulis curru vehemur
dies levandi sunt sermonibus
pariete pictis cum figuris loquimur!
ave, Camilla
me deseris oppressam solitudine
aetas conficitur
Elissa: angor, vires crescunt!
Rex Arendelle: timor magis te vexat. moderantem tamen-
Elissa: abite a contactu, abite, ne detrimentum capiatis.
Anna: ad diem quintum decimum
Elissa: num abire cogimini?
Rex Arendelle: omnia bene evenient, Elissa.
Anna: soror, te inesse scio
tua praesentia petitur
funestam domum aiunt dedecere
at nullus sine te est exitus
mihi es unicum solacium
domus tota nos
cur sic indigna abis?
nive signa statuamus?