Eti'ego iuxtā haec mendācia vitiōsa fuī
Nimis longē, ut vēritātem neglegam
Accēd'omnīnōqu'armāta sum
Tē vēnātūra sum per
Hoc forāmen magnum, nigrum plānē post te
Atqu'ālās tuās secābō
Qui'inveniēbam
Ub'irrūperīs
Et t'excipiam
Quandō tē cingam
Omnēs necō
Animum me'in āleam dō
Peccāta
A mē vītā commissa pūrgō
Omnēs sequor
Atqu'eōs dētraham
Ubīcumqu'eant
Plānē post stō
Locus, in qu'īre licet, nōn est
Caput tu'in discrīmine versātur
Fūnis nōn est
Tempus tuum perdis
Ergo quors'ībis
Quand'animum tuum necābō
Id modō tuō faciam
Mundum tu'īnfestum reddam
Numquam cōgitāvī tē tam procul venīre
Cerrītu'st
Hoc, quod omnia signa dīcunt, nōn crēdis
In ultimum iūdicium nōn crēdō
At hinc incolumis nōn linquēs
Qui'inveniēbam
Ub'irrūperīs
Et t'excipiam
Quandō tē cingam
Omnēs necō
Animum me'in āleam dō
Peccāta
A mē vītā commissa pūrgō
Omnēs sequor
Atqu'eōs dētraham
Ubīcumqu'eant
Plānē post stō
Locus, in qu'īre licet, nōn est
Caput tu'in discrīmine versātur
Fūnis nōn est
Tempus tuum perdis
Ergo quors'ībis
Quand'animum tuum necābō
Dolōrem sentīre nōn potes
Et frūstrā clāmās
Dēcidis
Ad fundum
Vincula tua frangere nōn potes
Hinc t'āvellere nōn potes
Omnēs necō
Animum me'in āleam dō
Peccāta
A mē vītā commissa pūrgō
Omnēs sequor
Atqu'eōs dētraham
Ubīcumqu'eant
Plānē post stō
Locus, in qu'īre licet, nōn est
Caput tu'in discrīmine versātur
Fūnis nōn est
Tempus tuum perdis
Ergo quors'ībis
Quand'animum tuum necābō