Pro doctrina mori
optima doctrina est.
Paene mortuus sum ego
cum in mente mihi non esset.
Omnes enim quibuscumque in mente fuit,
ingens multitudo,
mortem vociferantes
me aggressi sunt.
ad mihi persuadendum pervenerunt,
itaque proterva musa mea
errores suos deponens
eorum doctrinae haeret,
minimo scrupulo
tamen servato.
Pro doctrina moriamur;
assentio,
tarda tamen morte,
assentio,
tarda tamen morte,
II.
Existimantes moras
periculum non inducere,
ad Campos Elysaeos incedamus
desidioso itinere.
Nam si gradus incitaveris,
fieri potest ut moriaris
pro doctrinis
insolitis cras futuris.
Si vero amara
maestaque existit res quaedam
cum ad manes redit spiritus,
hoc est percipere
iter factum esse via falsa
doctrinaque aberrasse.
Pro doctrina moriamur;
assentio,
tarda tamen morte;
assentio,
tarda tamen morte.
III.
Sancti Ioannes illi ore aureo,
qui martyrium praedicant,
saepius e converso
in mundo morantur.
Pro doctrina mori,
opportune dici potest,
ratio vivendi est illis,
neque ab ea abstinent.
In quacumque factione, vel paene,
sunt qui Mathusalem
vitae longitudine
mox superaturi videntur.
Unde censeo eos
seorsim dicere:
Pro doctrina moriamur;
assentio,
tarda tamen morte;
assentio,
tarda tamen morte.
IV.
Doctrinarum quae requirant
ultimum sacrificium
copias proponunt
sectae omnimodae.
Unde quaeritur
ex imperitis victimis:
pro doctrina mori
bene fiat, pro quibus vero?
Cum ita sit ut omnes
similes inter se sint,
quando eas accedere aspicit
expansis vexillis,
dubietate detentus
sapiens tumbam circumit.
Pro doctrina moriamur;
assentio,
tarda tamen morte;
assentio,
tarda tamen morte.
V.
Si saltem satis essent
clades aliquot
ut finaliter omnia mutarentur!
Postquam tot "Vesperes supremi"
tot capita occiderunt,
Paradisus in terris
vigere debebat.
Aurea aetas tamen
ad kalendas perpetue differtur.
Sitiunt aeterne dei,
satis nunquam habuerunt.
Unde fit mors, mors
iterata semper.
Pro doctrina moriamur;
assentio,
tarda tamen morte;
assentio,
tarda tamen morte.
VI.
Vos vero concitatores bellorum,
vos, Catonis simulatores,
prius morimini:
vobis semitam cedimus.
Deprecor tamen per deos:
sinite ut vivant alii.
Pro divitiis in mundo
vita sola eis est.
Nam, postremo, Sima
satis vigilat:
haud necesse ei est
ut pro ea falx tractetur.
Ne fiant amplius saltationes
cadaverum circum catastas.
Pro doctrina moriamur;
assentio,
tarda tamen morte;
assentio,
tarda tamen morte.