O quantum mihi iuvaret te memorem esse
felicium dierum quando amici eramus
Dulcior erat vita in illo tempore,
solque plus urebat quam hodie.
Plenis manibus colliguntur folia sicca.
Vide: immemor non sum.
Plenis manibus colliguntur folia sicca,
ita et recordationes et amaritudines,
quae ab Aquilone abiguntur
ad frigidam oblivionis noctem.
Vide: immemor non sum
cantilenae quam mihi canebas.
Hoc carmen nobis simile est,
tibi, qui me diligebas, cum te diligebam.
Atque simul vivebamus,
tu qui me diligebas, cum te diligebam.
Vita tamen dispertit eos qui invicem se diligunt
lente silenterque,
atque in arena mari abolentur
vestigia diremptorum amatorum.