Cantilenae nocturnae
dissimiles sunt
cantilenarum diurnarum
sub lucenti sole.
Nam die vivitur,
nocte vero amatur.
Cantilenas nocturnas audire lubet:
ut blandiantur subveniunt
deficientia corda,
interdumque ut aufugitas felicitates lamententur.
Quousque vivam
in anima tenebo
dulcem memoriam cantilenarum nocturnarum.
Die dura vita avectus sum.
Nox tamen repente surgit
atque ubi primum clausi ianuam
habitationis meae
vox tenera expromit
cantum quem olim canebas,
qui etiam in omnibus somnibus meis redit
nunc postquam me dereliquisti.
Cantilenae nocturnae
in aedes introeunt
ut amoris verba loquantur
vulneratis cordibus nostris.
Cantilenae nocturnae
voces lacrimosas habent
cum meminerunt carorum dierum praeteritorum.
Canere sciunt
locos desideratos
ubi invicem amabamus,
longe a mundo rumoribusque,
atque verba nostra sunt
quae in harmonias imponunt
in memoria nostri,
Cantilenae nocturnae.