Super tectum deversorii ubi tecum vivo,
dum adventum tuum exspecto, amica,
cum nox impellit ut fortius meliusque canant quam ego
feles cunctos, feles cunctos, feles cunctos,
quid dicitur in tectis, quid repetitur vocibus
felium eorum, felium eorum taedio oppressorum?
Cantilenas quas scio, quasque tibi interpretaturus sum.
En illas, en illas, ecce adsunt:
(Iterandi versus:)
Diem sol lunae dixit,
luna tamen abest eamque sol exspectat.
Unumquemque in hoc mundo pro sua quaque
idem facere saepe oportet.
Luna adest, luna adest,
luna adest, sol tamen eam non videt.
Ut inveniatur necesse est ut nox fiat,
ut nox fiat, sol vero hoc nescit neque lucere desinit.
Diem sol lunae dixit,
luna tamen abest eamque sol exspectat.
Dicit pater se ipsum hoc vidisse.
Docti viri pluvia ventoque moniti,
mundi diem ultimum olim nuntiabant.
Ephemerides terrificis verbis commentabantur
sententias confessionesque doctorum.
Homines territi haud pauci ex vigilibus quaerebant
num mundus ad imum vergeret.
Tunc doctores, magistri paedagogique
hunc cantum subito simul inceperunt:
(Iterandi versus)
Audite, philosophi: haec sententia vobis dirigitur:
felicitas sidus mobile est
quod plerumque dies dictos aufugit:
ante nos oblitteratur, moriturque.
Cum eum longe abesse opinamur, nobis proxime adest.
peregrinatur, peregrinatur, peregrinatur;
deinde abit, revertit, quocumque vagatur.
Eum requirite: paene ubicumque est.
(Iterandi versus)