Rex tympana sonare iussit
ut cunctas aulae mulieres viseret.
Primaque quam visit
animum eius delectavit.
Dic, Marchio, illam cognovistine?
Quae est haec pulchra mulier?
Marchio respondit:
Domine rex, uxor mea est illa.
Marchio, me felicior es
cum uxor tam pulchra tibi sit.
Si eam mihi concedere volueris,
eam attente colam.
Domine, si rex non esses
vindictam huius iniuriae quaererem.
Ut tamen rex es
oboedentia tua teneor.
Marchio, noli irasci:
merces tibi dabitur.
In exercitu meo
te magistrum militum belle faciam.
Vale amica, vale corculum meum,
vale spes mea.
Cum regi servire cogeris
nos ab alterutro dirimamus.
Regina fasciculum fieri iussit
venustarum lilii florum
cuius fasciculi odor
marchionis uxorem interfecit.