Κύριε ελέησον
Χριστε ἐλέησον
Κύριε ελέησον
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax
Hominibus bone voluntatis
Laudamus te
Benedicimus te
Adoramus te
Glorificamus te
Gratias agimus tibi
Propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus rex celestis
Deus pater omnipotens
Domine fili unigenite
Ihesu Christe
Domine Deus agnus Dei
Filius patris.
Qui tollis peccata mundi
Miserere nobis
Qui tollis peccata mundi
Suscipe deprecationem nostram
Qui sedes ad dexteram patris
Miserere nobis.
Quoniam tu tolus sanctus
Tu solus Dominus
Tu solus altissimus
Ihesu Christe
Cum sancto spiritu
In gloria Dei patris.
Amen.
Credo in unum Deum.
Patrem
Omnipotem
Factorem
Celi et terre
Visibilium omnium
Et invisibilium.
Et in unum
Dominum Ihesum Christum
Filium Dei unigenitum
Et ex patre natum
Ante omnia
Secula.
Deum de Deo lumen de lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum non factum
Consubstantialem patri
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
Et propter nostram salutem
Descendit de celis
Et incarnatus est de spiritu sancto
Ex Maria virgine
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
Sub pontio pylato
Passus et sepultus est
Et resurrexit
Tertia die
Secundum scripturas
Et ascendit in celum
Sedet ad dexteram patris.
Et iterum venturus est cum gloria
Iudicare vivos et mortuos
Cuius regni non erit finis.
Et in spiritum sanctum Dominum
Et vivificantem
Qui ex patre filioque procedit
Qui cum patre et filio
Simul adoratur et conglorificatur
Qui locutus est per prophetas.
Et unam sanctam catholicam
Et apostolicam ecclesiam
Confiteor
Unum baptisma
In remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem
Mortuorum
Et vitam venturi
Seculi.
Amen.
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth
Pleni sunt celi et terra gloria tua
Osanna in excelsis
Benedictus qui venit in nomine Domini
Osanna in excelsis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi
Miserere nobis
Agnus Dei qui tollis peccata mundi
Miserere nobis
Agnus Dei qui tollis peccata mundi
Dona nobis pacem.
Ite, missa est
Deo gratias.