Urbem deliram recordor festivitatem agentem,
ob solem laetitiamque suffocantem
et inter harmonias clamores risusque audio
quae circum me erumpunt resiliuntque.
Errabunda vero in media turba, ab ea pulsata,
vertigine percussa, turbata hic remaneo.
Cumque repente convertor dum ille recedit
inter brachia eius turba me propellit.
A turba iactati quae nos trahit
vel abstrahit
ad alterutrum pressi
in singulo corpore fundimur,
fluctusque facile
nos invicem vinctos propellit
nosque ambos relinquit
exultantes, ebrios, ac felices.
A turba iactati quae prorumpit
effrenatamque
saltatorum catenam init,
manus nostrae coniunctae manent,
interdumque subrepta
corpora nostra colligata evolant
reciduntque ambo
exultantia, ebria, ac felicia.
Gaudium vero eius risu proiectum
me transfodit et in imo corde meo resilit.
Repente tandem inter inter risus eiulo
cum turba a brachiis meis illum eripuit.
A turba iactati quae nos trahit
vel abstrahit
nosque ab alterutro arcet,
adversor meque iacto.
Sonus tamen vocis illius
aliorum risibus superatur,
atque propter dolorem, furoremque, rabiemque vociferor
fleoque.
A turba iactati quae prorumpit
effrenatamque
saltatorum catenam init,
longe abripior
pugnumque comprimo dum turbam exsecror quae a me subripit
virum quem mihi dederat,
quem nunquam repperi.