current location : Lyricf.com
/
Songs
/
L'âme des poètes [Latin translation]
L'âme des poètes [Latin translation]
turnover time:2024-11-07 09:43:03
L'âme des poètes [Latin translation]

Multo, multo, multo

postquam ad Patres ierunt poetae,

carmina eorum per quadrivia etiam discurrunt.

Ea turba parum attente canit

ignoto auctoris nomine,

inscia pro quo cor eius pulsaret.

Mutatur interdum verbum sententiave quaedam

atque cum deficit memoria

fit cum la la la la la la

La la la la la la...

Multo, multo, multo

postquam ad Patres ierunt poetae,

carmina eorum per quadrivia etiam discurrunt.

Leves eorum animae ipsorum carmina sunt

quae laetos faciunt, tristesve faciunt

puellas adulescentesque,

civesve, artificesve,

vel etiam errabundos.

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by