In caupona quadam
ad trapezam
conspicere licet
virum fuligineorum oculorum.
Sine intermissione bibit,
bibit ut obliviscatur
iniuriam quam vita sibi fecit.
Cum ad eum appropinquor
triste arridet,
submissaque voce mihi dicit:
"Nos invicem amavimus per annum, immoderate.
Tum ab alterutro abscessimus ex improviso... stulte!"
Caligo
taediumque
ad trapezam adstant quoque
ut ei societati sint.
Atque cum aurora surgit
maestitiam suam secum ducit
quae sibi sodalis unica est.
Tum, cum iterum advesperascit,
ad trapezam cernitur
historiam suam enarrans:
"Nos invicem amavimus per annum, immoderate.
Tum ab alterutro abscessimus ex improviso... stulte!"
In caupona quadam
ad trapezam
iamiam adspecta est
puella oculorum vivido colore.
Ad eum iamiam appropinquavit,
ad eum iamiam locuta est.
Dulcis est vox eius, pulchra est.
Ecce amor novus est
qui ad aeternum redit.
In diurna luce discedunt.
Per totam suam vitam invicem se amabunt, immoderate,
immoderate...