Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est et sanctum nomen ejus,
et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
esurientes impievit bonis; et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham, et semini ejus in saecula.
Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio
et nunc et semper et in saecula saeculorum.
Amen.