current location : Lyricf.com
/
Songs
/
Je me suis fait tout petit [Latin translation]
Je me suis fait tout petit [Latin translation]
turnover timeļ¼š2024-10-07 05:23:47
Je me suis fait tout petit [Latin translation]

Nunquam caput nudaveram

ante quemquam;

nunc vero humi serpo vel more canino salto 1

utcumque ipsa me ciet.

Canis ferox eram, nunc me pascit

ex manicula sua;

dentes lupi mihi erant, quos permutavi

pueri denticulis.

Minimum ante pupam me feci

quae oculos claudere solet cum in lecto collocatur,

Minimum me feci ante pupam

quae "Mamma" clamare solet utut tangitur.

Duris moribus eram, meque domavit

versuta puella;

fervidus assatusque cecidi

ad os eius,

quo dentes lacteales insunt cum subridet

cumque canit,

dentes lupini vero cum furit

cumque saeva fit.

Minimum ante pupam...

Legem eius subeo, obedienter me habeo

sub eius imperio,

quanquam zelotypa ultra omnia sit

vel peius etiam.

Pervinca 2 pulchra quaedam quae mihi visa erat

pulchrior ipsa esse

Pervinca pulchra quaedam ob hoc olim occubuit

umbellae ictibus.

Minimum ante pupam...

Noctivagi omnes, magi omnes

mihi dixerunt, omissa malitia,

in extensis brachiis eius me perpessum iri

ultimum cruciatum.

Meliora sunt, peiora sunt,

ad summam tamen

hic suspendatur aut illic suspendatur

si suspendi necesse est.

Minimum ante pupam...

1. "Je fais le beau."2. Puella scilicet caeruleis oculis.

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by