ca. 1120
1.
In huius mundi patria
regnat idolatria;
ubique sunt venalia
dona spiritalia.
custodes sunt raptores
atque lupi pastores,
principes et reges
subverterunt leges.
hac incerta domo
insanit omnis homo.
sed ista cum vento
transibunt in momento.
2.
Lia placet lipposa,
sed Rachel flet formosa,
que diu manens sterilis
ob immanitatem sceleris
generat anicilla;
nam Raab ancilla
navem mundi mersit,
discordia dispersit
mortis seminaria,
et mundi luminaria
luminant obscure;
pauci vivunt secure.
3.
Doctores apostolici
et iudices katholici
quidam colunt Albinum
et diligunt Rufinum,
cessant iudicare
et student devorare
gregem sibi commissum;
hi cadunt in abyssum.
si cecus ducit cecum,
in fossam cadit secum.
hi tales subsannantur
et infra castra cremantur.
4.
Episcopi cornuti
conticuere muti,
ad predam sunt parati
et indecenter coronati;
pro virga ferunt lanceam,
pro infula galeam,
clipeum pro stola
- hec mortis erit mola -,
loricam pro alba
- hec occasio calva -,
pellem pro humerali
pro ritu seculari.
5.
Sicut fortes incedunt
et a Deo discedunt,
ut leones feroces
et ut aquile veloces,
ut apri frendentes
exacuere dentes,
linguas ut serpentes
pugnare non valentes,
mundo consentientes
et tempus redimentes,
quia dies sunt mali,
iure imperiali.
6.
Principes et abbates
ceterique vates,
ceteri doctores
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
iura deposuerunt,
canones ac decreta.
sicut scripsit propheta,
Deum exacerbaverunt
et Sanctum Israel blasphemaverunt.
7.
Monachi sunt nigri
et in regula sunt pigri,
bene cucullati
et male coronati.
quidam sunt cani
et sensibus profani.
quidam sunt fratres
et verentur ut patres.
dicuntur Norpertini
et non Augustini.
in cano vestimento
novo gaudent invento.