(confiteor Deo omnipotenti)
(Beatae Mariae, semper virgini)
(Beato Michaeli archangelo)
(sanctis apostolis, omnibus sanctis)
Beata Maria, scis me esse virum honestiorem
virtute recte superbio (et tibi Pater)
Beata Maria, scis me esse longe puriorem
libidinoso vulgo et sordido (quia peccavi nimis)
sed fare, Maria, cur eam illic videam
meque urant fulgentes oculi (cogitatione)
sentio, video, capillos nigros furiosam
et mentam superatam perdidi (verbo et opere)
ut ignis infernus meum corpus urit
ardensque cupido me ad peccatum vertit
horum mihi (mea culpa)
nulla culpa est (mea culpa)
est veneficae quae carmine necat (mea maxima culpa)
nihil possum (mea culpa)
Pater si vult (mea culpa)
esse fortiorem quam homines diabolum (mea maxima culpa)
me adiuve, Maria; ne carmine me fascinet
ne deleat corpus et ossa
dele Smaragdinam; infernos ignes degustet
an fac ut semper sit solum mea
miles: Minister Frollo, Gallica effugit.
Frollo: quid?
miles: non iam est in cathedra; evanuit.
Frollo: sed... quomodo?
nihil est. exi, morio.
eam inveniam, etsi debuero incendere totam Lutetiam.
ut ignis infernus optare nunc debes
vel me vel rogalia, sis mea an ardebis
(Κύριε, ἐλέησον) miserere ita illae
(Κύριε, ἐλέησον) miserere mei
(Κύριε, ἐλέησον)
sed illa erit mea an uretur