1.
Iam ver oritur.
veris flore variata
tellus redimitur.
excitat in gaudium
cor concentus avium
voce relativa
Iovem salutantium.
in his philomena
Tereum reiterat
et iam fatum
antiquatum
querule retractat.
sed dum fatis obicit
Itym perditum,
merula
choraulica
carmina
coaptat.
2.
Istis insultantibus
casibus
fatalibus
in choree speciem
res reciprocatur.
his autem conciliis
noster adest Iupiter
cum sua Iunone,
Cupido cum Dione,
post hos Argus stellifer
et Narcissus floriger
Orphëusque plectriger,
Faunus quoque corniger.
3.
Inter hec sollemnia
communia
alterno motu laterum
lascive iactant corpora
collata
nunc occurrens,
nunc procurrens
contio pennata:
4.
Mergus aquaticus,
aquila munificus,
bubo noctivagus,
cygnus flumineus,
phenix unica,
perdix lethargica,
hirundo domestica,
columba turtisona,
upupa galigera,
anser sagax,
vultur edax,
psitacus gelboicus,
miluus gyrovagus,
alaudula garrula,
ciconia rostrisona.
5.
His et consimilibus
paria
sunt gaudia;
demulcet enim omnia
hec concors consonantia.
6.
Tempus est letitie.
nostro tempore
vernant flores
in pratis virentibus,
et suis rebus
decus auget Phebus
in nostris finibus.