Ut a domo mea abscederem,
ut a domo tua abscederes,
ut omnia desereremus
neque post nos respiceremus
quam necesse, quam necesse
quam necesse fuit nos invicem amare
quantum amoris necesse fuit
nos ambo habere.
Ut quotiescumque nos desereremus,
ob verbum quoddam inopportunum,
utque quotiescumque nos paeniteret
iterumque inciperemus,
quam necesse, quam necesse
quam necesse fuit nos invicem amare
quantum amoris necesse fuit
nos ambo habere.
Ut tam male nos invicem amaremus
tam male quam nos invicem amavimus
Ut tantum mali nobis invicem faceremus
quantum invicem nobis fecimus,
quam necesse, quam necesse
quam necesse fuit nos invicem amare
quantum amoris necesse fuit
nos ambo habere.
Ut nunquam potuissem
felicem esse
felicem esse post te.