Ergo interest, an quis male vivat, an bene?
Fidelis anima!
Cogita vias tuas, facileque, quis tibi sit videbis exitum.
Est aliquid, iram promeruisse, an gratiam.
Quaere superna, fuge terrena, non cura reliqua, nil enim sunt.
Hoc dabit gaudia, mortis solatia, in cœlis praemia, quae sunt aeterna.