Vel in hōc genere est quod amētur
miserābiliter stolidō,
modo cōnsiliīs sociētur
ratiōciniōque meō,
retinentia, quantula cessat
in hebentibu' pectoribus
modo dogmata nostra capessat
logos est ubi mīrificus.
Licet hōs oculōs Libitīnae
dominent vacuae tenebrae,
neque vōs eritis necopīnae:
loquimur regimen patriae.
Redeunt Sāturnia rēgna!
Oritur nova prōgeniēs!
Spērāte futūrum
bis nōn reditūrum!
- Quidnam facientēs?
- Pārēre volentēs!
Ignōbile, certē:
tamen omnia ferte!
ea quae cupiam, mihi dā,
ea quae cupiēs, tibi habē
duce mē!
- Macte! Duce tē! Dūcās nōs! Dūcēs quō?
S- ad rēgis mortem
- Aegrōtatne?
S- Immō, nēquam! Interficiēmus, Simbam quoque
- Quidnī? Quid nōbīs cum rēgibus? Pereant rēgēs, pereant rēgēs! Bucca bucca bucca!
S- Stultī! Jam erit rēx!
- Quid quod dīxistī…
S- Ipse erō rēx! Mēcum estōte fameīque fīnem faxō!
- Euge, sophōs! Iō triumphe! Iō triumphe!
- Sibi sī datur optimu' prīnceps,
quis enim quid alid cupiat?
- Sibi sī dabit optima prīnceps,
quis enim quid eī invideat?
Licet accipiam mihi plūra,
mereās modo: plūrima dō.
quis in hōc fuerit sine cūrā?
Is ab hōc careat solidō!
Aderit jam tempus honōrum:
bona turba, favēte mihī!
Semper conjūrō, (conjūro)
per tempora dūrō: (perdūro)
semper rējectō (rējecto)
it palma profectō! (palma)
Dabitur majestās,
sine fīne potestās.
Meritō pete: jam dabitur!
Neque jam petitis timidē
duce mē!
Neque jam petimus timidē
duce tē!