Doleo, quod nimium
patior exilium.
pereat hoc studium,
si m'en iré,
si non reddit gaudium,
cui tant abé!
Tua pulchra facies
me fey planser milies;
pectus habet glacies.
a remender
statim vivus fierem
per un baser!
Prohdolor, quid faciam?
ut quid novi Franciam?
perdo amicitiam
de la gentil?
miser corde fugiam
de cest pays?
Cum venray in mon pays,
altri drud i avra bris.
† podyra mi lassa dis.
me miserum!
suffero par sue amor
supplicium.
Dies, nox et omnia
michi sunt contraria.
virginum colloquia
me fay planszer.
† oy suvenz suspirer plu
me fay temer.
O sodales, ludite!
vos qui scitis, dicite;
michi mesto parcite:
grand ey dolur!
attamen consulite
per vostre honur!
Amia, pro vostre honur
doleo, suspir et plur;
par tut semplant ey dolur
grande d'amer.
fugio nunc; socii,
laissiez m'aler!