current location : Lyricf.com
/
/
Deduc, Sion, uberrimas [34] lyrics
Deduc, Sion, uberrimas [34] lyrics
turnover timeļ¼š2024-10-06 01:48:35
Deduc, Sion, uberrimas [34] lyrics

Philippus Cancellarius

(ca. 1170 - 1236)

1.

Deduc, Sion, uberrimas

velut torrentem lacrimas!

nam qui pro tuis patribus

nati sunt tibi filii,

quorum dedisti manibus

tui sceptrum imperii,

fures et furum socii

turbato rerum ordine

abutuntur regimine

pastoralis officii.

2.

Ad corpus infirmitas

capitis descendit,

singulosque gravitas

artus apprehendit,

refrigescit karitas,

nec iam se extendit

ad amorem proximi;

nam videmus opprimi

pupilum a potente,

nec est qui salvum faciat

vel qui iustum eripiat

ab impio premente.

3.

Vide, Deus ultionum,

vide, videns omnia,

quod spelunca vispillonum

facta est Ecclesia,

quod in templum Salomonis

venit princeps Babylonis

et excelsum sibi thronum

posuit in medio!

sed arrepto gladio

scelus hoc ulciscere!

veni, iudex gentium,

cathedras vendentium

columbas evertere!

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by