1.
Celum, non animum
mutat stabilitas,
firmans id optimum,
quod mentis firmitas
vovet - cum animi
tamen iudicio;
nam si turpissimi
voti consilio
vis scelus imprimi
facto nefario,
debet hec perimi
facta promissio.
2.
Non erat stabilis
gradus, qui cecidit,
pes eius labilis
domus, que occidit.
hinc tu considera,
quid agi censceas,
dum res est libera;
sic sta, ne iaceas;
prius delibera,
quod factum subeas,
ne die postera
sero peniteas.
3.
Facti dimidium
habet, qui ceperit,
ceptum negotium
si non omiserit,
non tantum deditus
circa principia,
nedum sollicitus
pro finis gloria;
nam rerum exitus
librat industria,
subit introitus
preceps incuria.
4.
Coronat militem
finis, non prelium;
dat hoc ancipitem
metam, is bravium;
iste quod tribuit,
dictat stabilitas;
istud quod metuit,
inducit levitas;
nam palmam annuit
mentis integritas,
quam dari respuit
vaga mobilitas.
5.
Mutat cum Proteo
figuram levitas,
assumit ideo
formas incognitas;
vultum constantia
conservans intimum,
alpha principia
et o novissimum
flectens fit media,
dans finem optimum,
mutans in varia
celum, non animum.