1.
«Bruma, veris emula,
sua iam repagula
dolet demoliri;
demandat Februario,
ne se a solis radio
sinat deliniri.
2.
Omnis nexus elementorum
legem blandam sentit amorum.
sed Hymeneus eorum
iugalem ordinat torum,
votis allubescens deorum
piorum.
3.
Sed Aquilonis
ira predonis
elementis officit,
ne pariant; nec tamen in hoc proficit.
sed Hymeneus obicit
eius se turbini;
in hoc enim numini
deserviunt Dione.
4.
Felicibus stipendiis
Dione freta gaudiis
gaudet suos extollere.
qui se suo iugo libere
non denegant submittere,
quam felici vivere
vult eos pro munere!
5.
Optat Thetis
auram quietis,
ut celo caput exerat
suosque fructus proferat.
Ceres quoque secus undam cursitat
et tristia sollicitat
inferorum numina
pro surrepta Proserpina.
6.
Elementa supera
coeunt et infera.
hinc illis vocabula
sunt attributa mascula;
illis vero feminina
congrue sunt deputata nomina,
quia rerum semina
concipiunt ut femina.
7.
Sol, quia regnat in Piscibus
celestibus,
dat copiam
plenariam
piscationi,
reddens formam turbide Iunoni.»
8a.
Ista Phrison decantabat
iuxta regis filiam,
egram que se simulabat,
dum perrexit per viam
8b.
Desponsari, sed hec gnanus
notans sponso retulit.
mox truncatur ut profanus.
tandem sponso detulit.