1. Ave generosa gloriosa et intacta
puella, tu pupilla castitatis,
tu materia sanctitatis,
que Deo placuit.
2. Nam hec superna infusio in te fuit,
quod supernum Verbum in te carnem induit.
3. Tu candidum lilium quod Deus ante omnem creaturam
inspexit.
4. O pulcherrima et dulcissima,
quam valde Deus in te delectabatur,
cum amplexionem caloris sui in te posuit,
ita quod Filius eius de te lactatus est.
5. Venter enim tuus gaudium habuit
cum omnis celestis symphonia de te sonuit,
quia virgo Filium Dei portasti,
ubi castitas tua in Deo claruit.
6. Viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen super quod ros cadit
cum ei viriditatem infundit, ut et in te factum est,
O mater omnis gaudii.
7. Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissimam Virginem
et laudabilem Mariam,
Dei Genitricem. Amen.