current location : Lyricf.com
/
Songs
/
Ave, formosissima [77]
Ave, formosissima [77]
turnover time:2024-11-02 16:19:36
Ave, formosissima [77]

Si linguis angelicis loquar et humanis,

non valeret exprimi palma, nec in annis,

per quam recte preferor cunctis Christianis,

tamen invidentibus emulis profanis.

Pange, lingua, igitur causas et causatum!

nomen tamen domine serva palliatum,

ut non sit in populo illud divulgatum,

quod secretum gentibus extat et celatum.

In virgulto florido stabam et ameno,

vertens hec in pectore: «quid facturus ero?

dubito, quod semina in harena sero;

mundi florem diligens ecce iam despero.

Si despero, merito nullus admiretur;

nam per quandam vetulam rosa prohibetur,

ut non amet aliquem atque non ametur.

quam Pluto subripere, flagito, dignetur!»

Cumque meo animo verterem predicta,

optans, anum raperet fulminis sagitta,

ecce, retrospiciens sata post relicta,

audias, quid viderim, dum morarer ita:

Vidi florem floridum, vidi florum florem,

vidi rosam Madii cunctis pulchriorem,

vidi stellam splendidam, cunctis clariorem,

per quam ego degeram lapsus in amorem.

Cum vidissem itaque, quod semper optavi,

tunc ineffabiliter mecum exultavi,

surgensque velociter ad hanc properavi,

hisque retro poplite flexo salutavi:

«Ave, formosissima, gemma pretiosa,

ave, decus virginum, virgo gloriosa,

ave, lumen luminum, ave, mundi rosa,

Blanziflour et Helena, Venus generosa!»

Tunc respondit inquiens stella matutina:

«ille, qui terrestria regit et divina,

dans in herba violas et rosas in spina,

tibi salus, gloria sit et medicina!»

Cui dixi: «dulcissima! cor michi fatetur,

quod meus fert animus, ut per te salvetur.

nam a quodam didici, sicut perhibetur,

quod ille, qui percutit, melius medetur.»

«Mea sic ledentia iam fuisse tela

dicis? nego; sed tamen posita querela

vulnus atque vulneris causas nunc revela,

ut te sanem postmodum gracili medela!»

«Vulnera cur detegam, que sunt manifesta?

estas quinta periit, properat en sexta,

quod te in tripudio quadam die festa

vidi; cunctis speculum eras et fenestra.

Cum vidissem itaque, cepi tunc mirari,

dicens: «ecce mulier digna venerari!

hec excedit virgines cunctas absque pari,

hec est clara facie, hec est vultus clari!»

Visus tuus splendidus erat et amenus,

tamquam aer lucidus nitens et serenus;

unde dixi sepius: «Deus, Deus meus!

estne illa Helena vel est dea Venus?»

Aurea mirifice coma dependebat,

tamquam massa nivea gula candescebat,

pectus erat gracile; cunctis innuebat,

quod super aromata cuncta redolebat.

In iocunda facie stelle radiabant,

eboris materiam dentes vendicabant,

plus, quam dicam, speciem membra geminabant:

quidni, si hec omnium mentem alligabant?

Forma tua fulgida tunc me catenavit,

michi mentem, animum et cor immutavit.

tibi loqui spiritus ilico speravit;

posse spem veruntamen numquam roboravit.

Ergo meus animus recte vulneratur.

ecce, vita graviter michi novercatur.

quis umquam, quis aliquo tantum molestatur,

quam qui sperat aliquid et spe defraudatur?

Telum semper pectore clausum portitavi,

milies et milies inde suspiravi,

dicens: «rerum conditor, quid in te peccavi?

omnium amantium pondera portavi.

Fugit a me bibere, cibus et dormire,

medicinam nequeo malis invenire.

Christe, non me desinas taliter perire,

sed dignare misero digne subvenire!»

Has et plures numero pertuli iacturas,

nec ullum solacium munit meas curas,

ni quod sepe sepius per noctes obscuras

per imaginarias tecum sum figuras.

Rosa, videns igitur, quam sim vulneratus,

quot et quantos tulerim per te cruciatus,

dicens «placet!» itaque fac, ut sim sanatus,

per te sim incolumis et vivificatus!

Quod quidem si feceris, in te gloriabor,

tamquam cedrus Libani florens exaltabor.

sed si, quod non vereor, in te defraudabor,

patiar naufragium vet periclitabor.»

Inquit rosa fulgida: «multa subportasti,

nec ignota penitus michi revelasti.

sed que pro te tulerim, numquam somniasti;

plura sunt, que sustuli, quam que recitasti.

Sed omitto penitus recitationem,

volens talem sumere satisfactionem,

que prestabit gaudium et sanationem

et medelam conferet melle dulciorem.

Dicas ergo, iuvenis, quod in mente geris!

an argentum postulas, per quod tu diteris,

pretioso lapide an quod tu orneris?

nam si esse poterit, dabo, quicquid queris.»

«Non est id, quod postulo, lapis nec argentum,

immo prebens omnibus maius nutrimentum,

dans impossibilibus facilem eventum

et quod mestis gaudium donat luculentum.»

«Quicquid velis, talia nequeo prescire;

tuis tamen precibus opto consentire.

ergo, quicquid habeo, sedulus inquire,

sumens, si, quod appetis, potes invenire!»

Quid plus? collo virginis brachia iactavi,

mille dedi basia, mille reportavi,

atque sepe sepius dicens affirmavi:

«certe, certe istud est id, quod anhelavi!»

Quis ignorat, amodo cuncta que secuntur?

dolor et suspiria procul repelluntur,

paradisi gaudia nobis inducuntur,

cuncteque delicie simul apponuntur.

Hic amplexus gaudium est centuplicatum,

hic mecum et domine pullulat optatum,

hic amantum bravium est a me portatum,

hic est meum igitur nomen exaltatum.

Quisquis amat, itaque mei recordetur

nec diffidat illico, licet amaretur!

illi nempe aliqua dies ostendetur,

qua penarum gloriam post adipiscetur.

Ex amaris equidem grata generantur,

non sine laboribus maxima parantur,

dulce mel qui appetunt, sepe stimulantur;

sperent ergo melius, qui plus amarantur!

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by