current location : Lyricf.com
/
Songs
/
Avant toi [Latin translation]
Avant toi [Latin translation]
turnover timeļ¼š2024-10-04 20:44:18
Avant toi [Latin translation]

Per totos dies erat

sub onere flecti

nunquam levi

semperque lumbos curvare

antequam adesses

antequam adesses, sine hoc dicam

repere erat

vix vivere erat

desperare

ne quid adveniret

antequam adesses

antequam adesses, sine hoc dicam

Quidnam erat antequam adesses

nisi primitiae

iter longum ad Calvarium

Omnia tunc perturbata sunt

Nihil erat antequam adesses

vel ita parum ut corpus meum

meminerit antequam adesses

sese mortuum sentiisse

Se iactare erat

in solitudine canere

Pro quo erant

tot carmina, tot cantilenae

antequam adesses

antequam adesses, sine hoc dicam

Quidnam erat antequam adesses

iteratio

verborum gestuumque defessorum

tunc deflagratio fuit

Nihil erat antequam adesses

vel ita parum ut brachia mea

nihil antea amplexa essent

nisi vacuum atque frigus

Quidnam erat antequam adesses

nisi praefatio

iter longum ad Calvarium

Omnia tunc perturbata sunt

Nihil erat antequam adesses

vel ita parum ut corpus meum

meminerit antequam adesses

sese mortuum sentiisse

Quidnam erat antequam adesses

Scaena immensa tantum

mihique valde vastior

Tunc saltaverunt omnia

Nihil erat antequam adesses

vel ita parum ut vita mea

initium haberet mane

die quo te primum aspexi

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by