1177
1.
Anno Christi incarnationis,
anno nostre reparationis
millesimo
centesimo
septuagesimo
septimo
rex eterne glorie
dono sue gratie
tenebrosam nebulam
scismatis fugavit
quassamque naviculam
Simonis salvavit.
2.
Hoc chaos obduxerat
orbem, immo infecerat
annis quater quinis
scismatum pruinis;
scintilla caritatis alserat
facta iam cinis.
3.
Hoc decus concordie
sanxit flos Saxonie,
noster felix pontifex
Wichmannus, omnis pacis artifex,
mira gratia,
per quem talia
fiunt consilia,
que hunc errorem
valent reducere sic ad pacis honorem.
4.
Victor imperatoris
ensis, cum mucrone Petri prisci moris
unitate dimicans, feliciter maioris
vim resecat erroris.
5.
Gaude, mater Roma triumphalis!
ecce, nauta iam universalis
de profundo maris hieme remige integro portum pacis adiit,
dum pietatis dexteram tetigit.
6.
Felix acumen huius mentis,
qui cum tribus elementis
†aliis ac dirimit litem pacis ligamentis!
7.
Nunc Sion letetur gens,
quia Dominus exsurgens
miserans cor lenit;
tempus enim venit.
8.
Huius anni magnalia
sunt iubilei gaudia;
exstirpantur zizania,
flavet seges triticea,
et palee de area
ventantur foras horrea.
9.
Hoc decus concordie
canat vox ecclesie!
hec nova tripudia
requirat casta Sion filia!