current location : Lyricf.com
/
Songs
/
'A livèlla [Latin translation]
'A livèlla [Latin translation]
turnover time:2024-12-24 13:21:07
'A livèlla [Latin translation]

Annuus est urnis honor, annua cura sepulcris

(Manibus haec quisnam munera sacra neget ?)

Cuique decus cordi est monumenti, quisque paterna

Se studet arte piis busta onerare rosis.

Me quoque luctifica sollemnitate quotannis

Rite amitae tumulum spargere flore iuuat.

Sicque, meos recolens, feralibus ipse diebus

Nuper ad inferias... quantus at ille pauor !

Eloquar an sileam ? prohibet timor ipse fateri...

" Fare - sed hic uestrum quis mihi iussit - age ! "

Pax. At quid narrem ? Tamen haec sunt facta : silete.

Serum erat, atque polo praecipitabat iners,

Non pluuia sine frigidula, comitantibus auris,

Nox, dense piceis nubibus astra tegens.

Iamque parentanti proauis linquenda sub umbra

Cuique sepulcreti limina, et absque mora ;

Discessurus ego, tardo dumque obuia gressu

Functorum adspicio marmora scripta, lego :

SCIPIO. QVEM. GENVIT. FABII. FVDERE. PARENTES.

PISONVM. SVBOLES. ASCANIO. QVE. SATVS.

ILLE. VIR. HEIC. SITVS. EST. TRABEATO. MVNERE. CLARVS.

VOS. APVD. INLVSTRIS. QVEI. FVIT. ATQVE. COMES...

Multos post titulos demum, post nomina magna,

Insuper ac fasces, gloriolas, et equos

Sculpserat artificis Pario quos dextera saxo,

De clipeo tanti splendet imago uiri :

Florigeras inter siluas, et ture uaporas

Fulgida, pinnatis fulta cupidinibus.

Haud procul hinc, alia est (quam dispar at illius !) arca :

Olla pusilla quidem, squalida, foeda situ,

Nullae quam decorant uiolae, nulloque notata

Elogio, signum praeter et indicium :

Cum IVCVNNV[S] enim, necnon CO[N]VER[R]ITOR ultro

Vix cernatur humi, scalptus uterque male.

Busta sed haec miserans, aegre neglecta ferebam,

Indiga odorati turis, egena rosae.

O hominum - mecum queritabar - uita, genusque !

Proh dolor ! Ast aliis cuncta, aliisque nihil.

Nam nil uiuus habens, Libitinam post, ubi fato,

Infelix, cessit, quidnam habuit ? quid habet ?

Haec mihi flebilibus sub pectore sensibus ipsa

Voluenti spatium non sinit hora diu,

Dum ne corde quidem tacitis, neque mente litandi

Largitur tempus manibus umbra celer.

Solus ita, ac media deprensus nocte sepulcra

Inter, et exstinctis per monumenta rogis,

Vel gracilem, si quis, trepidans, fera carmina, parum

Aut ululam, inde uagor, semianimusque metu.

Ecce autem subito... mihi tum, sub luce maligna,

Par procul umbrarum cernitur ire leuis,

Per cipposque magis tumulosque magisque propinquans...

Vix satis at credo uisibus ipse meis,

Lumina cum dubitem lusum, an praecordia fraude

Me captum, uariis iam tremefacta dolis.

Credendum tamen est : etenim simulacra tueri

Nunc licet, ut propius cum pede et ora ferunt :

Lunataque tumens pelli latoque superbus

Clauo... quis alius, quis nisi diues adest,

Sarcophagum cuium modo, molem, insigne curule

Admiratus eram, magnificas ut opes ?

Quem iuxta, taetrum redolens, incedit homullus

Foedus, palliolo tectus, itemque lacer.

Hic euerriculumque gerens umeroque cruminam

Iam mihi, iam notum se profitetur inops :

Nam specie, ni fallor, erat scoparius ille

Atque umbra, ipse animae uultus et ora suae,

Nomine Iucundus. Verum - inquam - nil mihi mirum,

Mortua si redeunt iamque sepulta domi :

At sero, multamque ad noctem, totque silentum

Hos tantum uigiles, quisque stuperet iners...

Hoc animo facinus reputante, togata figura

(Iamque procer nobis ille propinquus erat)

Alteram ad hanc conuersa, sequax quae pone priorem

Tunc gradiebatur, candida ut ante nigram,

" Dic - ait interea - puer, heus, et amabimus : o tu,

Quomodo, dic nobis, quoue furore, miser,

Hoc ad nos inhonestum ausus per funus humari es,

Nos, qui summates, qui proceresque sumus ?

Quis pudor, amentis quae tanta proteruia plebis,

Hoc cum nobilibus participare decus !

Quis nostrum populos umquam contempserat ullos ?

Quemque sed in rebus transiluere modum !

Vtpote, uile cadauer, humo iam membra tegenda,

Condere quis uetuit sordibus ista tuis ?

Longius ast olidam, foedissime, ferre Mephitim

Iure nequimus : eas quo domus, atque pares ! "

Haec illustris imago ; cui sic altera pulla,

Pectore depromens rustica uerba suo :

" Magnatum o praeclare, megistanumque uerenne,

Hoc ignosce, precor, iam mihi, domne, scelus,

Flagitii prout insonti - geniosque tuorum

Iratos 'abeam, Tartereosque deos,

Immo malam isse abeam, pater, in rem ! Turpis at autrix

Vxsor, crede mihi, criminis illa fuit !

Omne quod isperabat enim miserissima coiux

Vt sibi iam facerem, fecit et issa mihi.

Nam cremanda, suum doliens lugensque maritum,

Curauit rapidis arida membra focis,

Busta tuumque humanda dedit prope Maesolaeum,

Set contra botum scilicet apta meum !

Quid faciam, bostri ne quid minuatur 'onoris,

Si, lemurum alte, mihi sola failla manet ?

Sicque satis bobis facerem, ni pallidus essem

Ecxstincti sceleti puluis, et umbra uiri :

Rellicias mecum cunctas (pisinna superlex),

Ossua cum testa sandapilaque mea,

Isse aliam modo iam raperem, clarisseme priceps,

Ad tumbam. " " En tandem - tunc prior inquit - age !

Cur haeres, baro ? quid, torpida uappa, moraris ?

Quid tibi uis ? iras exstimulare meas ?

Iam nisi nos fulgens atauum decoraret origo,

Vecors, non sine ui res gereretur... " " Eho !

Vimne, ais ? - incultum rursus de murmure monstrum -

Hircle ! uimque refer cum cumulis, et opes !

'Actenus haecce quidem : tot iam taedere, sinator,

Burrarum coepi, nec patiuntur onus

Oriclae. Verum, clementia (quae mihi tantast)

Si, cale domne, tamen uincitur, isse manus,

Oblitis Lacesis legibus cum compede fati,

Bobis iniciam... caedere namque paro.

Quem tete esse putas ? utrum Minoin ? an issum

Infera Tanarium qui regit arua Iouem ?

Haec inter molimenta, patris trans limina Ditis,

Omnes aequales nos sumus, atque pares !

Nonne uides ut mi similas ? similes ut ocilli,

Seu potius boltus, bina cauerna, specus ?

Nonne est ambobus pro nigro calba capillo ?

Non, pater, ora, cauas isse imitate genas ? "

" Furcifer infamis ! ramenta, et putrida pestis !

Hucine, struma procax, tam petulanter ades ?

Sicine, purpurei nec fronte rubente pudoris,

Nobis exaequas te, crucis offla, procis ?

Nobis, inquam, altis sacra quos cognatio fastis

Iam signauit, auis muneribusque potis ? "

" Bombax ! isse quidem fastu non cederet ulli...

At quidnam garris ? quidue friguttis, homo ?

Te coenum cogitato lutumque fuisse, cinis qui

Es modo, biua tamen cum morienda scias,

Quisquiliis demptis. Cognatio... kara, Lupercal

Ludicrum, atque senis premia falciferi :

Ista, sepulturas post tristas, atque supremas

Post, pater, execias, quid sibi deinde bolunt ?

Denique, tot neuulas nunc dissece, si sapis : isse

Scisn', an non, obitus quid sit ? et isse Eribus ?

Orcus enim iustis rationibus, utque ita dicam,

Munere libellae fungitur, aut stafylae :

Siue magistratus, seu rex, primasue locuplex

Traiecto pulsans has Acerunte fores,

Quisque genus, titulos, pollentia regna, triunpos,

Omnia cum bita perdidit, atque anima.

Mortus et isse, scelestus, et idemst, optime, nugas,

Irremeauilibus dum terit omne uiis.

Ergo mihi, moneo, obsculta dictisque libenter,

Bostraque iam miserum me prope busta sine :

Haecce tua, demum, referunt quid inania ? Scurris

Digna quidem, ac biuis mimica quaeque ioca.

Nos, afflante stetim ut reteguntur lumina Morte

Clausanturque, graues reddimur inde magis. "

Comments
Welcome to Lyricf comments! Please keep conversations courteous and on-topic. To fosterproductive and respectful conversations, you may see comments from our Community Managers.
Sign up to post
Sort by
Show More Comments
Totò
  • country:Italy
  • Languages:Neapolitan, Italian, French
  • Wiki:https://it.wikipedia.org/wiki/Tot%C3%B2
Totò
Latest update
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved